V. Regina caeli, laetare, Alleluia:
R. Quia quem meruisti portare, Alleluia.
V. Resurrexit, sicut dixit, Alleluia:
R. Ora pro nobis Deum, Alleluia.
V. Gaude et laetare, Virgo Maria! Alleluia!
R. Quia surrexit Dominus vere! Alleluia!
OREMUS: Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri lesu Christi, mundum laetificare dignatus es: praesta, quaesumus; ut per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum. Ámen.