Mysteria Dolorosa

Primum Mystérium est: Orátio in horto Dómini nostri lesu Christi. "Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu." (Mt 26,39)

Secundum Mystérium est: Flagelátio Dómini Nostri lesu Christi. "Tunc dimisit ilis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur." (Mt 27,26)

Tértium Mystérium est: Coronátio spinis Dómini Nostri Iesu Christi. "Tunc milites praesidis suscipientes lesum in praetorio...et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genuflexo ante eum, illudebant ei dicentes: 'Ave, rex ludaeorum!" (Mt 27-29)

Quartum Mystérium est: Bajulátio Crucis Dómini nostri lesu Christi. "Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha..." (Jo 19,17)

Quintum Mystérium est: Crucifixio et mors Dómini Nostri lesu Christi. "Cum ergo accepisset acetum, lesus dixit: 'Consummatum est!' 'Et inclinato capite tradidit spiritum." (Jo 19,30)