Primum Mystérium est: Resurréctio Dómini nostri lesu Christi. "Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Vidi Dominum!', et quia haec dixit ei." (Jo 20,18)
Mysteria Gloriosa
Secundum Mystérium est: Ascensio Dómini Nostri lesu Christi. "Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum." (Lc 24,50-51)
Tértium Mystérium est: Advéntus Spíritus Sancti Parácliti. "Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis." (At 2,4)
Quartum Mystérium est: Assúmptio Beátae Maríae Virginis. "Filiae regum in pretiosis tuis; astitit regina a dextris tuis ornata auro ex Ophir." (SI 44,10)
Quintum Mystérium est: Coronátio in caelis Beátae Maríae Virginis. "Et signum magnum appa ruit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim..." (Ap 12,1)