Primum Mystérium est: Baptismus Iesu apud Fluvium lordanem. "Et ecce vox de caelis dicens: 'Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui." (Mt 3,17)
Mysteria Luminosa
Secundum Mystérium est: Autorevelatio Iesu apud Canense matrimonium. "Dicit mater eius ministris: 'Quodcumque dixerit vobis, facite'" (Jo 2,5)
Tértium Mystérium est: Proclamatio Regni Dei cum invitamento ad conversionem. "Et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio." (Mc 1,15)
Quartum Mystérium est: Transfiguratio Dómini. "Et vox facta est de nube dicens: 'Hic est Filius meus electus; ipsum audite'." (Lc 9,35)
Quintum Mystérium est: Institutio Eucharistiae "Cenantibus autem eis, accepit lesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: 'Accipite, comedite: hoc est corpus meum'. Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: 'Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum'." (Mt 26,26-28)